- CERNAS
- CERNASGraece Κέρνας, Sacerdos Matris Deûm, in Epigrammate Alcmanis, apud Plut. l. περὶ φυγῆς,Σάρδιες ἀρχαῖαι, πατέρων ῃόμος, εἰ μὲν εν ὑμῖνΕ᾿τρεφόμαν, Κερνας ἠ̈ν τις ἄν ἢ βακέλας κτλ.Quais dicat, bene secum actum, quod Sardibus in patria Lydia non fuerit educatus, in qua Cernas forte, h. e. Sacerdos factus esset, uti legit in membranis Palatinis Salmas. Κερν enim dicebantur, quae Deorum Matri sacrisicabantur, et Κερνοφόρος, qui sacra praeibat. Βακέλας autem est intestis, ut erant Galli cius Deae sacerdotes. Alii tamen Κέλλας legunt, qui Hesychio est μονόφθαλμος: cuiusmodi homines plerumque ministerio Deorum deputari consuevisse, innuit Poeta,----- ----- cum sistro lusca Sacerdos.Vide Salmas. ad Solin. p. 825. Sed et Κέρνος, poculi genus, Scaligero, unde Cernophoros, inter saltationis furiosae genera. Vide eum Poetices l. 1. c. 18. de Saltatione.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.